Nathan Evans

Wellerman (Sea Shanty)

Nathan Evans
traduction en latin icon 36 traductions icon 36
icon
Paroles originales
anglais
Traduction
latin

Wellerman (Sea Shanty)

Onerāria

Ōlim una nāvis solvit vela,
eī ‘olla theāria’ nōmen erat.
Aurae flābant ut prōram merget.
Ō, facite iter scītē!
 
Mox adsit onerāria,
theam, rhomium, sacchara
afferat, et post sectūram
in ōtium ībimus.
 
Post parvōs diēs in mare altō
navem appāruit bālaena,
exin navarchus dedit jūra
fuiss’ opus cetum ductū.
 
Mox adsit onerāria,
theam, rhomium, sacchara
afferat, et post sectūram
in ōtium ībimus.
 
Sunt caesī ratēs magnā pugnā,
quia bālaen’ ē altā undā
eīs damnum dabat caudā suā,
sīc cēpit jaculī vulnus.
 
Mox adsit onerāria,
theam, rhomium, sacchara
afferat, et post sectūram
in ōtium ībimus.
 
Nāvarchō, līneā vexatīs,
cētāriī vidēbantur fātus.
Sīc rīdet mens nunquam avārīs.
Enim remulcum manet.
 
Mox adsit onerāria,
theam, rhomium, sacchara
afferat, et post sectūram
in ōtium ībimus.
 
Remīsit cetī mersiōne
remulcum in secūtiōne,
sed manet pugna usque ā hāc hōrā.
Nītuntur in gressiōne.
 
Mox adsit onerāria,
theam, rhomium, sacchara
afferat, et post sectūram
in ōtium ībimus.
 
Quātenus sciō, superest pugna,
jam vēnāns cētus, remulcum dūrat,
ab onerāriā spēs aguntur
nāvarchō, gregī, omnibus.
 
Mox adsit onerāria,
theam, rhomium, sacchara
afferat, et post sectūram
in ōtium ībimus.
 
Mox adsit onerāria,
theam, rhomium, sacchara
afferat, et post sectūram
in ōtium ībimus.
 
expand collapse Translation details
This is a poetic translation - deviations from the meaning of the original are present (extra words, extra or omitted information, substituted concepts).
memoramissa memoramissa
submitted on 9 oct 2021 - 12:04
Give a shoutout to memoramissa
Commentaires de l’auteur·e :

Thanks to Vaerko for singing these lyrics at https://youtu.be/LUhd4GzJvmg

Lire la vidéo avec les sous-titres

Expressions idiomatiques dans « Wellerman (Sea... »